Daffr05

Natale Conti, Mythologiae sive explicationis fabularum libri decem, Venezia 1568 (I ed. 1551), X, ff. 110-111

 

Juniperum spinosam arborem consecratam fuisse, cui laurus praeterea dicata putabatur quod nympham Daphenen ab Apolline amatam in hanc ferunt mutatam, cum fugeret Apollinem: quia magis Leucippo juvene imberbi ac praevalido delectaretur. Ferunt Leucippum fuisse invitatum cum cantero coetu virginum, ut se laveret in fluvio Ladone, cum esset indutus veste muliebri, idque impulsu Apollinis invidentis ejus felicitati, quod cum recusasset Leucippus, fuit denique protractus ac deprehensus virginem ementitus a sociis Daphnes jaculis et pugionibus confossus interiit.

Atqui laurus Apollini sacra putabantur, non solum quia Ladonis filiam ab Apolline amatam in illam arborem conversam esse fabulantur, ut testatur Ovidius libro primo Metamorphoseos, sed etiam quia naturae ipsius Apollinis convenit, cum arbor sit natura calida, cuijus folia et fructus siccant et calefaciunt vehementer, ut ait Aetius in libro primo, atque magis etiam ipse fructus. […] Haec una est arbor quae fulmine minime tangitur […] neque timet anni injuriam, sed sempre frondet.