Daffm09

1363-1372 circa,

Boccaccio, Genealogia Deorum Gentilium (pubblicata a Venezia nel 1497),

VII, cap. XXIX,

Dane, Penei filia

 

(Esposizione della favola) Danem Penei fluminis fuisse filiam vulgatissima fama est, et fere delire jam anicule, eam et speciosissimam virginem, et a Phebo dilectam novere, eumque dum fugeret, mseratione deorum in laurum fuisse conversam, et inde ab Apolline ad suas cytharas et pharetras ornandas assumptam.

(Esplicazione fisica) Qua fabula, ni fallor, ratio tegitur naturalis. Pro Dane quidam humiditas, que circa Penei ripam ex ipso Peneo procedit, summenda est, quam ideo Apollinem dixere dirigere, eo quod illam fervore radiorum suorum in sublime trahat, eamque non nunquam resolvit in aerem, et ob id humiditas, ut natura fit, quia una questue res fugit, et renuit id, per quod de esse ad non esse trahatur, sese ad intrinseca terre trait; ibi autem cum eam in altum trahere nequeat Apollo, agit in eam, et cum habundet regio illa semine laurorum, et licit lauros, et sic Danes, id est humiditas, Penei filia in laurum versa videtur.

(Esplicazione simbolica) Sed ratio videnda est, cur huijus frondes suis citharis et pharetris dicarit Apollo, que potest esse talis, Mos Grecorum vetustissimus fuit, secundum qualitatem agonum, quos varios in suis solemnitatibus peragebant, inter alia munera sertis frondium onorare victores, et cum inter ceteros tanquam signor Phitius celebraretur agon, qui in memoria superati Phitonis ab Apolline, cura solertioris fieret, victori ejusdem laurem decernebatur sertum. Equo modo et poetis, hic potissime, qui horeyoco carmine gesta majorum perpetue commendabant memorie; videbantur enim hos non posse absque Apollinis facondia tam sublimes versus componete, et sicuti per pharetram Apollinis pugiles et athletas designare volebant, sic per chytharam demonstrari poetas, et hinc tractum Apollinis cytaras et pharetras ornari lauro. Qui mos postmodum cum universali rerum gloria ad Romanos delatus est, tanteque apud eos fuit existimationis, ut nisi quibus decerneretur triunfus, decernereretur et laurea, poetis exceptis, qui superato laudabili larbore, meriti videretur. Quod vir inclitus Franciscus Petrarca, cui jam quidem fuit honor iste deltus, in Epistulis testatur dicens: Florea virginibus sunt laurea serta poetis Cesaribusque simul, parque est ed gloria utriusque. Nam erat secernere cuiquam lauream vulgate auctoritatis, Solius senatus fuit ista potestas, quam sibi postea ut reliquia surripuere principes. Que autem ratio tam exquisiti moris inentores moverit, non latet. Dicunt enim Ysidorus et Rabanus, quos laurus a verbo laudis dicta sit, cum prisco tempore laudus vocaretur, et inde quia victores, per quos et servabatur et augebatur respublica, et poete per quos hominum merita miris extollebantur laudibus, frondium laudem significantium ornabantur. Viret preterea arbor hec perpetuo virere famam, et quoniam sola non fulminetur, sic talium glorie viriditatem ab invidie fulmine ledi non posse. Sacra insuper hec arbor Apollini ideo est, eo quod occultam quandam divinationis videatur habere virtutem. Nam aiunt, si quis hujus frondes capiti dormientis supponat, eum vera visurum somnia, et ideo Apollini divinationis deo dicata est.