Daffm08

1342-1350 circa,

Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus (ed. Utrecht 1962, copia dell’edizione a stampa del 1509), I

Fabula IX

 

Laurus autem alio modo dicitur daphne pro eo facto quod daphne in laurum est mutata arbor quam enim sibi phoebus appropriavit quam osculatus et amplexatus tenerrime adamavit: ipsam specialibus privilegiis insignivit. Voluit quod de lauro sibi fierent coronae cytharae et sagittae. Voluit quod victores lauro coronarentur. Voluit quod lauro domus imperatorum et quercus et aliae arbores vicinae a fulmine tuerentur quia teste Plinio: sola laurus inter arbores non fulminatur. Voluit insuper quod coma illius nunquam deponeretur sed quod viror eius perpetuo videretur sicut dicit Ovidius. Hanc quoque phoebus amat. Cui deus. at quoniam coniunx mea non potes esse: Arbor eris certe mea dixit: semper habebunt Te coma: te citharae te nostrae laure pharetrae. Utque meum intonsis caput est iuvenile capillis: Tu quoque perpetuae semper gere frondis honorem. Ista laurus significat crucem quae pro certo phoebo id est Christo soli iustitiae fuerat dedicata et ab eo corporaliter amplexata Ista debet esse nobis pro corona honoris et gloriationis pro cithara laudis et gratiarum actionis: pro sagitta verbi dei et sanctae praedicationis pro gloria victoriae cuiuscunque temptationis. pro tutela fulminis divinae sententiae et aeternae damnationis: et quod plus est pro amore aeternae gloriae et futurae salvationis. Ista enim habentur in cruce sicut dicit Chrisostomus. Crux christianorum spes: pravorum victoria: caecorum dux: conversorum via: claudorum baculus: pauperum consolatio: arbor resurrectionis: lignum vitae eternae.