Daffm07

1342-1350 circa,

Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus (ed. Utrecht 1962, copia dell’edizione a stampa del 1509), I

Fabula VIII

 

Deinde dicit Ovidius quod ipsa daphne pulcherrima nimis fatigata fugiendo phoebumqui eam corrumpere volebat volens virginitatem servare: rogavit tellurem id est deam terrae: ut istam pulchritudinem auferret sibi quae erat causa et occasio tanti doloris: Et sic ista dea: eius misertus mutavit eam in laurum Nam subito pedes eius qui laeves erant conversi sunt in radicem: pellis in corticem: brachia in ramos. Et sic laurus effecta: phoebi cupidinem evasit et Virginitatem quam voverat custodivit. Unde textus. Vix prece finita torpor gravis occupat artus Mollia cinguntur tenui praecordia libro. In frondes crines: in ramos brachia crescunt. Pes modo tam velox pigris radicibus haeret: Ora cacumen habent: remanet nitor unus in illa. Phoebus iste potest significare diabolum: daphne animam christianam quia proculdubio istam virginem: animam scilicet per tentationes non cessat allicere ut eam per malum consensum subiuget et subiiciat et per peccatum destruat et corrumpat Sed ipsa debet fugere occasiones peccati: temptationes vitando: et debet rogare deam terrae id est Christum ut eam de manibus eius eripiat: formam aliam sibi dando. Et sic pro certo debet fieri laurus id est religiosa persona virtuosa et perfecta. pedes bonorum gressuum radicaliter figendo: corticem poenitenciae induendo et ramos bonarum affectionum acquirendo: et virorem honestae conversationis nunquam deponendo: Sic enim mutata istius phoebi cupidinem non timebit et integritatem mentis et corporis retinebit. Ioannis.XX. Conversa est retrorsum et vidit Iesum Vel dic allegorice de multis virginibus quae pulchritudinem corporis propter quam insectantur ne peccato depraedentur iugiter deponunt. Sic dicitur accidisse in anglia de quadam moniali quam cum rex terrae vellet habere et ipsam incessanter rogaret: petiit illa quid erat in ipsa quod ipse tantum diligeret: Rex vero asservit pulchritudinem oculorum: illa autem domum pergens oculos eruit et regi ut sedaret eius concupiscentiam transmisit Ista enim audierat illud ecclesisti.XXI. Quasi a facie colubri fuge peccata.