Daffm06

1342-1350 circa,

Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus (ed. Utrecht 1962, copia dell’edizione a stampa del 1509), I 

Fabula VII

 

[…] Quod Cupido advertens ut phoebus daphnen puellam pulcherrimam amaret et ab ea non amaretur: suas sagittas accepit: unam cum telo aureo: quod amorem incendebat: et hanc in corde phoebi infixit. Alteram cum telo plumbeo quae amorem fugere faciebat: et hanc in daphne fixit. Et sic factum est quod extunc phoebus non cessavit post daphnen currere: ipsa vero non cessavit phoebum fugere. Unde dicitur. Protinus alter amat fugit altera nomen amantis: ita quod quanto phoebus magis virginem sequebatur et precabatur: tanto virgo eum magis fugiebat: ipsa enim virginitatem voverat: et virum perpetuo non volebat. […] Daphne puella pulcherrima est mundana gloria quae a talibus adamatur ita quod ipsam quantum possunt insequuntur sicut patet de multis militibus qui pro ista habenda vadunt ad guerras et torneamenta. De clericis qui pro ista dimittunt patriam et delectamenta. De hypro critis qui pro ista patiuntur poenitentiam et tormenta. De ambitiosis qui pro ista puella tanta adhibent blandimenta. Nihil enim eis delectabilius quam illa puella. nihil eis speciosius quam sua forma nihil suis membris appetibilius. Sicut enim phoebus prae desiderio membrorm daphnes pulchritudinem notabat ipsamque ad sui amorem humiliter appellabat. Unde Ovidius Ibidem. inornatos collo pendere capillos Et quid si comantur: ait: videt igne micantes Sideribus similes oculos: videt oscula quae non Est vidisse satis. laudat digitosque manusque Brachiaque et nudos media plus parte lacertos. Si qua latent meliora putat. Et infra Nudabant corpora venti: Obviaque adversas vibrabant flamina vestes. Et levis impulsos retro dabat aura capillos aucta fuga forma est. Et sequitur. Nympha precor peneia mane. Sic et isti de quibus supra: mundanam gloriam insequuntur et affectant Ista enim habet diversa membra appetibilia scilicet caput id est altitudinem honoris: brachia id est amplexum amoris: ventrem id est affectus deliciarum oculos id est affectus scientiarum: capillos id est successus divitiarum. Ista enim phoebo id est vane gloriosis placent: ista summe desiderant et affectant. Sed pro certo dei dispositione fit quod ista daphne mundi gloria tales sui amatores immoderatos fugiat et contemnat. Ecclesiastic.XI. Si sequutus fueris non appraehendes Hugo dicit quod haec est gloriae gloriosa proprietas quod appetitores fugiat et optet contemptores.