Daffm03

1175 circa,

Arnolfo d’Orleans, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, I, 9

[in F. Ghisalberti, Arnolfo d’Orleans. Un cultore d’Ovidio nel XII secolo, in «Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere, Classe Lettere», t. XXIV, fasc. I, Milano, Hoepli, 1932]

 

Sed Cupido eum arcu sagittat id est stimulis carnis sue eum calefizat. Sed tamen ille [Apollo] non amat nisi virginem Danem, quam tamen consequi non potest donec ea sit mutata in laurum. Virgines enim de virginitate sua in hoc seculo non merentur coronam nisi post suam mutationem id est post mortem eam accipiunt. Sed tunc habent lauream coronam quam in hac vita meruentur. Dane ideo filia Penei dei fluvii fingitur quia aqua est frigida, et pudicicia est filia frigiditatis sicut impudicicia caloris.