Daffm02

Mythographus Vaticanus III

(ed. Dr. Georgius Henricus Bode, Cellis 1834)

8. Apollo, 4 (pp. 201-202)

 

[…] In huius tutelam laurum ascribunt; unde et Dephnen, quae laurus interpretatur, Penei fluminis filiam, amasse dicitur. Unde autem laurus nisi de aquis fluvialibus nasci credatur? Praesertim vero illius fluminis ripae lauro abundare dicuntur. At vero Apollinis, qui auguriis videlicet, praeest, ob hoc amica dicta est, quod, ut illi qui de somniorum interpretatione scripserunt, in libris suis promittunt, si laurum dormientibus ad caput posueris, vera somnia somniabunt.