Daffc11

inizio sec. VI d.C.,

Fabio Fulgentio Planciade, Mythologiae, I, XIV,

Fabula de Lauro

 

In huius etiam tutelam laurum ascribunt, unde eum amasse Dafnem dicunt, [Penei] fluminis filiam. Et unde laurus nasci possit nisi de fluvialibus aquis ? Maxime quia et eiusdem Penei fluminis ripae lauro abundare dicuntur. At vero amica Apollinis ob hac re vocitata est, quia illi qui de somniorum interpretatione scripserunt ut Antiphon, Filocorus et Artemon et Serapion Ascalonites promittant in libris suis quod laurum si dormientibus ad caput posueris, vera somnia esse visoros.