Daffc06

160-177 d.C. circa,

Pausania, Graeciae Descriptio, VIII, 20, 1-4

 

[…] Ladon quidem ipse aquae pulchritudine omnibus Greciae fluminibus antecedit: celebratur vero etiam tum propter alia, tum propter ea quae de Daphne vulgi ore circumferuntur.

Ergo sane de Daphne quae commemorant Syri orontis accolae, praetero; de eadem alii narrant alia, quae vero ab Arcadibus et Eleis traduntur, haec sunt. Oenomao narrant Pisae regi filium fuisse Leucippum nomine; qui Daphnes amore captus, quum eam si uxorem sibi palam peteret, operam se lusurum pro certo haberet, quod illa omnino a marum consuetudine abhorrebat, ad eam faccendam hujusmodi escogitasse astum dicitur. Alebat adolescens Alpheo comam: eam ille quum, quo virgines more solent, religasset, cum muliebri veste ad Daphnen venit, filiam se Oenomai simulans, quae socia venationis esse cuperet. Quum itaque virgo esse crederetur, anteiret vero ceteras comites generis dignitate ac venandi peritia, et inprimis obsequentem se maxime praeberet, miro sibi Daphnen amore devinxit. At qui de Apolline Daphnes amore capto fabulam vulgarunt, hoc amplius addunt: Apolline graviter ferentem Leucippi in amore felicitatem effecisse ut Daphne cum suo comitatu virginum natanti causa in Ladonem descendens, ipsum etiam Leucippum recusantem et invitum illuc pertraheret: ac mox veste detracta, quum non esse virginem deprehendissent, impetu facto jaculis et pugiunculis transfixum interemerit. Haec in vulgus de Daphnis prodiga […].